MONETAE usus

MONETAE usus
MONETAE usus
excogitari coepit, postquam simplicissimum illud et naturae maxime, teste Aristotele, conveniens Mercaturae genus, quod mericum fiebat permutatione,in desuetudinem abiit. Quia enim alter alterius mercibus non semper opus habebat, Moneta inventa est, quae pretium rei suppleret: nec profuit quidquam Lycurgi lex, qui emi singula non pecuniâ, sed mercium compensatione, pristinum sic morem revocaturus, sanxit, apud Iustinum l. 3. c. 2. nec votum Plinii, utinam e vita aurum abdicari posset! l. 33. c. 1. ita enim mox Monetae amor invaluit, ut non amplius commerciorum vitae gratiâ, ut ait Plato de LL. l. 5. sed sui ipsius causâ ab avidis habendi hominibus quaereretur. Verum non propterea legitimus eius usus tollitur, quod hominum libido ei delubra arasque, praeter meritum, erexit: commodum humanae vitae instrumentum est. Materiam eius triplicem esse, colligitur ex Pomponio ICto l. 2. §. deinde ff. de or. Iur. videlicet. Aes, argentum, aurum: unde et Treb. Pollio in Victoria Tyr. c. 31. cusi sunt eius nummi aerei, aurei, et argentei; sed hôc discrimine, quod initiô omnes omnino pecuniae ex aere, (quod primo appendebatur, apud Romanos, demum a Numa Pompilio signatum) cuderentur: Neque ante victoriam Pyrrhi argentum signatum Romae in usu esset et aurum in pecunia demum cognosceretur cum Carthago et Corinthus essent devictae. Fr. Patricius Republ. l. 3. tit. 9. Ovid. Fast. l. 1. v. 221.
Aera dabant olim, melius nunc omen in auro est,
Priscaque concessit victa Moneta novae.
E plumho, stanno, ferro nummos olim conflatos esse, negat Dempsterus, et nummos plumbeos, quorum meminit Plautus Trinummo Act. 4. sc. 2. Huic ego, Et in Casinâ Act. 2. sc. 3. Omnibus, et Mostellaria Act. 4. sc. 2. Illi bucede: item Martialis l. 1. Epigr. 100. et l. 10. Epigr. 74. interpretatur vilissimos. Vide infra. At obolum σιδήρου τὶ ἔλασμα, ferream laminam, vocat Eustathius in l. Il. a. e ferro saltem id Monetae antiquissimum genus primitus constitisse indigitans. Cael. quoque Rhodig. l. 10. c. 2.
testatur, Pompilium Numam ex ferro et aere primum cudisse numismata, quae ex proprio Auctoris nomme sint Numia appellata: quum ante illum scortea, et oftracina pecunia impleret usum; quod a Tanaquillo fuisse literis proditum, iidem tradunt Graeci. Idem addit, Legimus tamen alicubi, Populo a Numa congiarium datum esse, asses ligneos et scorteos. (forte antequam e ferro et aere illos cudere coepisset) Nummi scortei meminit item Hieronymus. Sed et Donatus ad hunc sensum enarrat illud Virgilianum, Aen. l. 1. v. 372.
Taurinô quantum posset circumdare tergo:
intelligens, pecuniâ factâ de tergore bubulo agrum illum a Didone fuisse emptum, quod tamen alii non asseverare ausint, in telligentes hîc monetam forte ex metallo, tauri iconem impressam habentem. Sed et fabulam de Marsya excoriato ab Apolline huc non inepte trahunt quidam, dicentes illum, postquam Apollo lyram invenisset, opibus divitiisque, quas antea tibiae suae cantu congesserat, sensim expoliatum, sicque corium ei detractum fuisse, e quo tum temporibus nummi fuerint communiter cusi. Sumebatur autem ad Monetas has formandas, teste Licetô de Gemmis Annul. schem. 31. non bovis pellis tenuior. sed crassior et durior in tergore tauri residens, ad usum diuturniorem: creditque idem, habuisse istiusmodi nummos infixum forte auri vel argenti frustulum, in quo caelata fuerit imago Principis: qualium, cum infixo claviculo argenteo certi ponderis, insignem vim in arca quadam in ventam esse A. C. 1634. in Dania, ibidem refert. Chartaceae Monetae mentionem facit M. Polus l. 2. c. 18. ubi refert, M. Chamum Tartarorum Imperatorem in suis regnis Chartaceae solum Monetae usum permittere. Ut alia omittam: nisi quod addere placet, nostrô quoque saeculô Monetam ex corio visam esse, sub Gustavi Adolphi Regis in Germaniam primum tran seuntis tempora: ut et versus finem praecedentis saeculi Harlemi Hollandiae urbe, quum ab Hispanis acerrimâ obsidione premeretur. Coeterum Darius et Tacitus Imperatores aurum purum signabant: Aryandes, Aegypti Praetor, Darium imitatus, ex argento puro nummos fecit: Athenienses, Philippus, Alexander, Demetrius, Prusias, Mithridates, vilioris metalli partem adiunxerunt quin quagesimam: Romani sub Consulibad Vespasiani tempora octavam, et quadragesimam; postea vicesimam quartam: apud reliquas gentes argentum auri temperaturâ constabat. Vultibus autem Principum ac Imperatorum signabantur nummi: (unde quidam aenigma Virgil. Ecl. c. v. 106.
Dic quibus in terris inscripti nomina Regum
Nascantur flores,
non incommode de nummis ipsis, vel auri argentique, e quibus fiunt, fodinis interpretatus est.) Idque non modo florente iam Republ. sed et nascente, neque apud Romanos solum: sed et Graecos aliasque gentes: cuius rationem suggerit Cassiodorus l. 6. Ep. 7. ut imago Principum subiectos videretur pascere per commercium. Addebatur nomen, inscriptio, nota victoriae alicuius aut casus, ut ex thesauro Numismatum Goltzii videre est: quare ut insolens quidam, nec usitatum, notatur a Procopio de bello Goth. l. 3. quod Franci, non ut alii Populi, Imperatoris Romani imagine sed suâ impressâ nummos signent: et nota est quaestio Euangelica; de numisinate Tiberii, Augusti effigie impressâ signato. Factum id inprimis in inauguratione Principum, ut novô hôc largitionis genere (pecuniam cnim suâ icone signatam in vulgus spargere, vel militibus singulis dividere Principibus tum sollemne) favorem populi militumque captarent, ut patet ex Amm Marcellino Hist. l. 26. Corippus Gramm. de Laudib. Iustini l. 4. n. 2.
Hinc vetus argentum formas speciesque novatum
In varias, sculptum titulis, pressumque figuris,
Excelsis portant humeris, magnisque laborant
Ponderibus, cistaeque graves funduntur in unum:
Utraque materies in magnos surgit acervos.
Interim, Plutarchi relatu in Poplicola, Vetustissimi bove vel ove vel sue fuerunt signati: quô pactô valoris in moneta differentiam notatam esse conicit Licetus; quoniam et bos pluris aestimatur ac venditur quam sus, et sus, quam ovis, locô supra land. Athenis certe nummi didrachmi species erat, quem primus bove signavit Theseus, apud eundem. Ianus, qui primus omnium Monetam signâsse legitur, in antica parte duo capita, in postica navem, cuius et ipse Auctor, expressit unde ludi puerilis genus notum, Capita aut navem, etc. Quia vero tam utile vitae nostrae in strumentum Moneta esset, hinc magna Principum sollicitudo semper fuit, ut illa probae esset notae, i. e. ut materiâ constaret probâ et iconem haberet suam, Proin Moneta falsa vetita legibus Romanis, et factum, ut manus amputatio adulteratoribus eius destinata: Aryandes, de quo supra, morte affectus esset: apud Suecos, falsarii huiusmodi appensis et circumiectis adulterinis nummis in cruces agerentur: apud Visigothos, vel bonorum dimidiâ parte mulctarentur, vel, si sine bonis essent, in servitutem Regi darentur, etc. Quibus non obstantibus, cum tales, ne strepitu proderentur, in eremis sibi antra officinasque parâssent, quod frequentissimum suô tempore fuisse, D. Hieronym. in vita Antonii Eremitae docet, quô diligentius moneta cuderetur, in Palatio officinam esse voluit Carolus M. acerrimeque in παραχαράκτας sive Monetarios illos impostores animadvertit. Vide Thom Dempsterum Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 7. c. 31. supra Abrodere it. Adulterare monetam, ut et infra in vocibus, Nummus, Paracharaxima, et Pecunia; it. Percussae, Pila, Stellatura. Addam hoc unum ex Paschalio inter coetera honorum insignia, etiam monetae feriundae ius nonnumquam Olympionicis olim concessum. Sic enim Anaxilas Rheginus, quadrigis victoriam adeptus, pecunia ex una parte currum, ex altera leporem, in sculpsisse legitur, apud
Pollucem l. 5. c. 12. Currum quidem, ob victoriam; leporem vero, quod id animal primus Siciliae intulisset. Vide Gar. Paschalium Coronarum l. 6. c. 7. etc. MONETAE, APUD VARIAS GENTES, SPECIES CELEBRIORES. EX AERE As, dupondius seu duplex As, Tressis i. e. tres Asses: Nonussis, Decussis Ucessis, Tricessis, usque ad Decussis, a noble sterling, Angl. quô non fuit maius aeris vocabulum, teste Varrone l. 4. de LL. Assarius, Graece Α᾿σσάριον Rabbinis Isor, cuius mentio Matthaei c. 10. v. 29. dimidia pars fuit assis semuncialis, lege Papyriâ percussi, ut Plinius auctor est l. 33. c. 3. adeoque quarta pars unciae. Pondus eius erat quatuor granorum frumenti. Vide si placet Drusium in praeter. Luc. c. 12. v. 59. Thom. Godwynum de ritibus Hebraeorum l. 6. c. 10. etc. Dupondius, duos valebat asses. Minutum, Graec. λεπτὸν, cuius mentio Lucae c. 12. v. 59. pondus dimidii grani frumentacei habebat, eratque octava Assarii pars. Quadrans, Graece Κοδράντης, dimidia pars erat Assarii, adeoque valebat Minuta duo. Vide Marcl c. 12. v. 42. Pondus eius granum frumenti. Semis, dimidius Assis: Angl. two fifths of a peny. Sextula, Assis pars minima, the sixt part of a peny. Angl. Triens, Angl. four fifteens of a peny. EX ARGENTO. Agorath, Hebr. Argenteus, cum
Gerah eiusdem valoris. Vide 1. Sam. c. 2. v. 36. et hîc infra. Ceseph, Gap desc: Hebrew, Graece Α᾿ργύριον, Argenteus, cum absolute ponitur in sacris, siclum notat: cûm Graecae monetae genus signisicat, ut Actor. c. 19. v. 19. Attica est drachma. Denarius, Graece Δηνάριον, qui tributi locô solvebatur, Matth. c. 22. v. 19. Erat vel Communis, vel Denarius Sanctuarii, didrachmâ valore. Vide quoque supra. Didrachmon, Graece Δίδραχμον, Matthaei c. 17. v. 24. Syriacis duo Zuzim, qui apud Hebraecs idem vale bant, quod duo Denarii apud Romanos. Drachma Attica, Angl. seven pence sterling: apud Hebr. quartam partem sicli efficiebat. Vide Lucae c. 15. v. 8. Gerah, apud Hebraeos erat 24. Sicli pars, minimus ex argento nummus: pendebat obolum Atticum et quintam eius partem Angl. three half-pence sterling. Eius mentio Exodi c. 30. v. 13. Keshitah, Gap desc: Hebrew, i. e. agnus, quod effigiem eius haberet insculptam, secundum Rabbinos; oboli erat valore. quorum 20. ficlum implebant. Eius mentio Gen. c. 33. v. 19. Libella, decima pars Denarii. Obolus, Graec. Ο᾿βολὸς, Angl a peny, sexta pars drachmae olim erat. Quinarius seu Victoriatus, valebat asses 5. Sembella, dimidia fuit Libella. Sestertius, dupondium et semissem valebat, Shekel, seu Siclus, Hebraeorum nummus, duplex erat: Regius, in communi vita usitatus, duarum drachmarum valore: et Sanctuarii, qui4. drachmas pendebat. Siclus Persicus et Sardianus, Xenophonti valebat 7. obolos Atticos et dimidium. Hesychio 8. Stater, duplex didrachmon erat, apud Hebraeos: apud Corinthios pendebat obolos Aegineos 10. Teruncius, a tribus unciis assis, quas valebat, libellae quadrans. Testudo, Pelopponesius nummus, ignoti valoris ac ponderis, etc EX AURO. Adarchon, Gap desc: Hebrew, cuius mentio Esdrae c. 8. v. 27. Drachmon dicitur Esrae c. 2. v. 69. Drachmas duas Atticas valuisse videtur, et forte a Graec. Δραχμὴ nomen accepit: Sunt tamen, qui Adarson, quasi Daricon dictum velint. Vide infra Daricus. Aureus Romanus, sub Consulibus 2. denarios pendebat: postea Principes 2. drachmarum pondere percusserunt. Heliogabalus multiplicavit pondus, quos Severus fustulit et semisses percussit, qui drachmam pendebant. Constantinus, Iulianus et alii sextulae pondere feriebant. G. Agricola. Paulo aliter Ioh. Frid. Gronovius de Pec. vet. quem vide. Atheniensis pendebat 2. drachmas. Daricus, viginti drachmarum argentifui, par Attico stateri. Stater, Graece Χρυσοῦς, subintellige ςτατὴρ, Atheniensis pendebat 2. drachmas. Philippus, Alexander et Successores, signabant pondere 2. drachmarum Atticarum, obolorum totidem, ut et filiquarum. Stater a Croeso percussus, pondere fuisse 2. drachmarum putatur, ut et Daricus. Sed Cyziceni percusserunt obolis 4. et dimidio 2. minutis et decimâ minuti parte. Τετραςτάτηρ, aureus nummus apud Cyrenenses, uncialis pondere: Angl. fifty two sbillings sterling. Zahab, Hebr. aureus, cuius mentio 2. Regum c. 5. v. 5. videtur idem cum Sicloaureo, de quo vide Iudicum c. 8. v. 26. Cuius pondus duae drachmae Atticae. Vide Breerwood. de Nammis, Godwyn. de ritibus Hebr. l. 6. c. 10. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • DENARIUS — I. DENARIUS S. Petri, pecunia, quae ab Anglis quotannis Sedi Romanae pensitabatur a temporibus Inae West Saxonum Regis seu ut aliis placet, Offae Merciorum Regis seu Ethelwolfi, ut nonnullis visum: quorum sententias sic conciliat Polydor. Virgil …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHARTA Vossio aliud — aliud papyrus vel biblus. Papyrus materia, ex qua charta fieret: cui nomen non datum, nisi cum Epistolis salutatricibus inservire coepit. Etenim Χάρτης Graecum a χαίρειν, i. e. gaudere, salvere, ut ad verbum notet salutator. Unde Epistolam sic… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DII — ingenii ab Unius notitia exerrantis figmentum, tot fuêre apud Gentiles, quot deprehendêrunt vel usui suo, vel terrori, vel admirationi apta instrumenta; omisso Eo, qui solus horum Auctor, naturâ suâ invisibilis, per visibilia haec sua opera ipsis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MEDALLIA — apud recentioris aevi Scriptores, in Italia et Gallia, monetae quaevis dici coeperunt, communi et ab omnibus receptâ nomenclaturâ; a metallo nempe, e quo cusae. Nemini enim ignotum, antequam cuderentur monetae, aes et argentum magnitudine ac… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARGENTUM — repertum ab Erichthonio; monetae aptatum primum, a Lydis; primo, tricliniis additum, a Carvilio Pollione: eô calceatos homines et iumenta, dicemus infra, Usus in sacris non exiguus: In Atrio enim Tabernaculi, iuxta Altare holocausti duplex hinc… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CARBO — I. CARBO Hebr. Gap desc: Hebrew, Esaiae c. 6. v. 6. Et volavit ad me unus e Seraphim et in manu eius carbo. Ita enim Seniores reddunt, Καὶ εν τῇ χειρὶ εἶχεν ἄνθρακκ: quos Interpretum pars maxima sequitur. Bocharto vero hâc voce denotatur calculus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINTEI Libri — quod e lino, sic dicti, post membranaccos, in usu esse coepêre, teste Plin. l. 13. c. 11. unde Mart. Capella l. 2. Alii, inquit, carbasinis voluminibus complicati libri. Sic scripta fuêre oracula Sibyllina, uti docet Symmach. l. 4. Ep. 34.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONOGRAMMA — Prisci moris erat, in Chartis Regum et inferiorum quoque perfonarum, Baptismalia nomina inceptivâ solum literâ designare; ut W. Dei gratiâ Rex Angl. etc. H. Dei gratia Londinensis Episcopus, etc. Et ita saepissime, in citandis testibus. Quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PATRIMONIUM — proprie quod nobis a Parentibus relictum est et a Maioribus obtingit, Cicer. l. 2. Ep. Famil. ad Caelium: adeoque res ipsas nobis relictas. sicut Hereditas ius a Patre relictum, denotat, Idem de Offic. l. 1. Varie sumitur apud ICtos, ut vulgarem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALARIUM — merces servitiô acquisita, inter alia sal quoque habens, unde a Sale nomen accepit. Plin. l. 31. c. 7. Honoribus etiam militiaeque inter ponitur: Salariis inde dictis, magnâ apud antiquos auctoritate. Item, Ancus Martius Rex salis modia sex milia …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”